TAENIA

TAENIA
TAENIA
fascia seu vinculum est. Caecilius apud Festum.
Dum taeniam, qui vulnus vinciret, petit.
Et quidem τὸ τῶ μαςῶν γυναικείων ζῶσμα, uberum muliebrium cinctus, Pollux, l. 7. c. 13. sed τὸ ὰφετον τῆς κόμης συνδέουσα, vitta quâ crines ligabantur, Luciano de Domo, seu potius fascia e vitta dependens. Virg. Aen. l. 7. v. 352.
——— fit longae taenia vittae.
Oblongus nempe et angustus pannus, qualis est apud Oppianum illa Κυνηγ. l. 4.
Τῆς ἀπὸ μὲν κρέμαται περιδαίδαλα παμφανόωντα
Α῎νθεα ταινιῶν, πολύχροα δείματα θηρῶν.
Ex lana ut plutimum, Appuleius Metam. l. 8. sed et ex sparto, Idem, l. 9. alibi communter coloris, Plin. Prooem. l. 3. postquam vero ad ornatum taeniae adhibitae, purpurei quoque aureique. Namque ἐκ τῆς ςηθοδέσμης, e fascia petus obligante, facta est, περιτραχήλιος κόσμος, ornatus seu torques, cervicem ambiens. A' cervice ulterius ascendit ad ornandum caput, ut apud Achillem Tatium Ταινία περὶ τὴν κεφαλην` φοινικοβαφὴς, taenia circa caput purpura tincta, l. 8. Vide quoque Platonem Sympos. Non vero ipsa corona taenia fuit, sed ei adhaesit, eque illa facta est περιείλησις εν τῇ κεφαλῇ, circumvolutio in capite, ut ait Scholiastes Aristophanis. Cuiusmodi taenias lanceae circumvolutas, una cum
coronamentis, saga Marii ferre solita erat, apud Plut. in eo. Vide eundem Timoleonte, unde taentis saepe coronas adhaesisse discas. Vide Muretum, Variar. l. 15. c. 7. Videnturque hae cum taeniis coniunctae coronae fuisse illa praeclara munera, quibus coronabantur victores illi maximorum bellorum, atque adeo in ipsis taeniis videntur fuisse notae, tantas eas victorias diserte designantes. Idque non solum ex hoc loco conici potest, sed et ex hocce Appiani παρεκδ. πε. τρεσβ. ubi, ςεφάνους τε, ait, καὶ ταινίας ἐπέβαλον τῷ ςρατηγῷ, Coronasque et taenias (i. e. cum taeniis) coniecerunt in Ducem, de quo ritu vide supra in voce Iacere. Ut plurimum vero adhibebantur taeniae coronis feralibus, i. e. iis, quae mortuis imponebantur, aut etiam sacerdotalibus. Urnam certe Philopoemenis mortui taeniis et coronis circumdatam, ipsamque hydriam prae multitudine earum vix visam esse, narrat idem Plut. in eo. Factumque hinc, ut teniae pro omine mortis haberentur, uti legimus apud Lucianum, in Dial. mort. ubi Alexandrum Diogenes apud Inferos facit διαδεδεμένον ταινίᾳ λευκῇ τὴν κεφαλήν, evinctum caput albâ taeniâ. Sed et taeniae, Hesychiô auctore, signant ςέμματα τῶ ἱερῶν, διαδήματα ἀρχιερατικὰ, δεσμοὺς ἱεροὺς, insignia Sacerdotum, diademata Pontificalia, vincula sacra. Quô factum, ut taenia pro ipsa corona, et τὸ ταινιοῦςθαι pro ἀναδεῖςθαι, non raro occurrat. Potissimum, quoties caput evinciebat aut demortui, aut Sacerdotis, aut Regis, aut aurigae, aut etiam alicuius praeclarissimi Athletae. Quippe victoribus etiam taenias, quibus redimirentur, datas, habemus ex Xenophonte in Conv. et Virgil. Aen. l. 5. v. 269.
Iamque adeo donati omnes, opibusque superbi
Puniceis ibant evincti tempora taeniis.
Erat autem haec taenia, diversa a corona Hieronicarum, vude utramque obtinuisse legitur Polycles, apud Pausan. l. 6. utraque Pericli decreta, apud Plut. in eo. Utraque in statua Pelichi Ducis Corinthii conspicua fuit, apud Lucianum Philops. et infra dignitatem eius, saepe enim taeniae privatim dabantur, uti de Brasida Thucyd. l. 4. et de Pantarce, sibi ipsi taeniâ caput vinciente, Pausan. l. 5. tradunt. Quid quod Priap, utpote minori Deo, taenias, at Ariadnae, caelo receptae, sertum ex auro et gemmis, tribuit Diodorus apud Tertull. de Cor. Milit. At cum utraque uni data est, id vero spectatissimum coronamenti genus fuit etc. Sed et extra coronarum usum, taeniae aliis quoque rebus adhibitae sunt. Χρυσαῖς ταινίαις τὴν ἐςθῆτα πεποικιλμένοι, aureis segmentis vestem habentes variegatam, memorantur Luciano de Gymnas. qua de re vide hîc passim in vocibus Fascia, Instita, Lorum, Pannus, vitta, ut alia omittam: postquam aliquid addidero, de usu Taeniarum, in donariis et anathemasi Veter. olim frequentato. Eum indigitat Arnob. adv. Gentes l. 1. Picturatas veternosis in arboribus taenias si quando conspexeram — tamquam inesset vis praesens adulabar, affabar, et beneficia poscebam. Ubi arbores dicit, in quibus spolia suspensa erant et Diis consecrata de quo more diximus supra. In his vero donariis et anathemasi taeniae erant et aliquid inibi depictum. Plut. Timoleonte, Ε᾿κ γὰρ τῶ κρεμαμένων ἀναθημάτων ταννία τις ἀποῤῥωεῖσα καὶ φερομένη ςεφάνους, ἔχουϚα καὶ νίκας ἐμπεποικιλμεν´νας, περιέπεϚα τῇ κεφαλῇ τοῦ Τιμολέοντος. Vide Desid. Heraldum, Animaversion. Arnobianis, ad d. l. Α` ταινία, taenia, fit ταινίδιον, taeniola, in supellectile histrionica memorata Polluci, l. 4. c. 19. ubi lenones lenasque meretricularum caput purpureâ taeniolâ, verae taeniae imitatrice, in Comoedia, evincire solitos tradit. Quam in rem vide plura apud Car. Paschalium, Coron. l. 4. c. 8. et l. 9. c. 1. Indidem per tralationem dicta Taenia, urbs Aegypti, cuius meminit Athenaeus, l. 1. Et sic interpretatur ταινίαν ςενην´, i. e. fasciam angustam Vossius, quam inter Canopicam fossam et mare statuit Strabo. Hinc charta Taeniotica, plebeii usus et Saiticâ deterior. Hoc enim ordine Chartarum genera praefatus recenset Vossiius, Hieraticam, Augustam, Liviam vel Livianam, Claudiam (quae tenuior Liviâ, minus Augustâ tenuis) Amphitheatricam, quae et Fannia seu Fanniana, Saiticam, Taenioticam et Emporeticam, de Arte Grammat l. 1. c. 37. Item Taeniense genus purpurae, lutensi et algensi melius; sed vilius ac dilutius calculensi, apud Plin. l. 9. c. 37. quod in taeniis maris colligatur, sic appellatum, de quo plura apud Salmas. ad Solin. p. 1133. b. quem etiam Hieronicarum taenias Sacerdotalibus infulis similes facientem, vide p. 370. Eâdem metaphorâ nigram taeniam in onagri dorso ducit Oppianus, Cynegetic. l. 3. et ταινίας maculas tigrium oblongas vocat alibi etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • taenia — f. anat. Tejido blando semejante a una cinta. ⊆ parasit. Tenia. Medical Dictionary. 2011. taenia …   Diccionario médico

  • Taenia — (Latin for flat band ) can refer to: * Taenia (tapeworm) * Taenia (architecture) * Taenia thalami * Taenia of fourth ventricle …   Wikipedia

  • Taenia —   [griechisch lateinisch »Band«, »Binde«, auch »Bandwurm«] die, /...ni |en,    1) antike Kunst: in der griechischen Architektur Leiste am Architrav der dorischen Ordnung; in der griechischen Plastik wird v. a. die Kopfbinde siegreicher Athleten… …   Universal-Lexikon

  • taenia — [tē′nē ə] n. pl. taeniae [tē′nēē΄] [L < Gr tainia, ribbon, tape, akin to teinein, to stretch: see THIN] 1. an ancient Greek headband or fillet 2. Anat. a ribbonlike part or structure, as of muscle or nerve tissue 3. Archit. a band between the… …   English World dictionary

  • Taenia — T[ae] ni*a, n.; pl. {T[ae]ni[ae]}. [L., a ribbon, a tapeworm.] 1. (Zo[ o]l.) A genus of intestinal worms which includes the common tapeworms of man. See {Tapeworm}. [1913 Webster] 2. (Anat.) A band; a structural line; applied to several bands and …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Taenĭa [1] — Taenĭa (lat., v. gr.), 1) jeder schmale Streif; 2) bes. Band, Binde, sowohl um die Haare, als bei den Mädchen um den Busen; 3) bei Vitruvius ein plattes Glied, welches wenigstens eine dreimal so große Höhe als ein Riemen hat …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Taenĭa [2] — Taenĭa so v.w. Bandwurm …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Taenĭa — Taenĭa, Gattung der Bandwürmer (s. d.) …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Taenia — Taenĭa, s. Bandwürmer …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Taenia — Taenia, lat., Band, Binde; Bandwurm …   Herders Conversations-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”